Accueil du site "Christianisme" Accueil du site "Orient"
Texte latin du symbole de Nicée-Constantinople
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cœli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum,
Et ex Patre natum ante omnia saecula : Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum, consubstantialem Patri ; per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de cœlis ;
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est,
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est.
Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, Et ascendit in cœlum ; sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos ; cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem ; qui ex Pâtre Filioque procedit ;
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur : qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum, Et vitam venturi saeculi. Amen.